- ADMETUS
- I.ADMETUSPoeta temporibus Neronis, qui (ut Lucianus in Demonacte) obscuri nominis fuit. Hic cum Demonacti aliquando dixisset, se unius versus epigramma, h. e. monostichon scripsisse, quod testamentô cavisset, ut sepulchro affigeretur, quod tale erat:Ταῖα λάβ' Α᾿δμήτου ἔλυτραν, βῆ δ᾿ εἰς ςθεὸν αὐτός.Terra cape Admeti spolium, caelum ipse petivit.Ridens respondit demonactes, bonum est, Admete, hoc monostichon. Sed voluistem ipsum pridem tuo sepulchro inscriptum fuisse.II.ADMETUSRex Pheraeorum, populorum Thessaliae, cuius armenta pavisle fertur Apollo novem annos, ob interfectos Cyclopa, divinâ potestate spoliatus. Callimachus Hymn. in Apol.Φοίβον, καὶ Νόμιον κικλήςκομεν ἐξ ἔτι κείνουΕ᾿ξ ὁτ᾿ ἐτ᾿ Α᾿μφρῄϚῳ ζευγνήτιδας ἔτρεφεν ἵππους,Ι᾿σοθέου ὑπὀ ἔοωτι κεκαυμένος Α᾿δμήτοιο.Cum autem apud Admetum ipsum perquam humaniter esset habitus, ad referendum patrono beneficium, impetravit a Parcis, ut cum illarum fusis Admeti fatalis dies volveretur, hâc lege mortem effugeret, si quis reperiretur, qui illius vice mortem veller oppetete. Cum itaque dies mortis adesset, neque quisquam inveniretur mortis vicarius, recusantibus conditionem amicis omnibusAlcestis uxor, capitis sui dispendiô, vitam mariti redemit, Ovid de Art. Am. l. 3.Fata Pheraetiadeae coniux Pagasaea redemitIdem Ponticorum l. 3.Si mea mors redimenda tuâ (quod abominor) esset,Admeti coniux, quam sequercris, erat.Senec. in Medea, Actu. 3. v. 663.Coniugis fatum redimens Pheraei.Stat. l. 3. Silvar.Ergo Thessalici coniux pensare maritiFunus. ------ ------ ------ ------Vide Orpheum. Callimach.Apollod. l. 2. Biblioth. Fulgent. in Myth. Nat. Comitem. Nic. Lloydius.III.ADMETUSinter Duces Alexandri M. corporis et animi robore insignis; cum ad Tyrum hostium impetum fortiter lustinuisset, et securi eidem medium caput fissum esset, exspiravit. Diodor. Sic. l. 17. c. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.